- MARIANDYNUM
- MARIANDYNUMregio Asiae Bithyniae contermina, Acherusiâ specu nobilitata, per quam Hercules Cerberum canem tricipitem ad superos traxisse dicitur; quem ferunt ibi virulentam spumam in saxa evomuisse, ex qua ibi natum volunt aconitum. Dionys. Perieg. v. 788.Καὶ Μαριανδυνῶν ἱερὸν πέδον, ἔνςθ᾿ ἐνέπουσιν.Ὀυδαίου Κρονίδαο μέγαν κύνα χαλκεόφωνονΧερσὶν ἀνελκόμενον μεγαλόφρονος Ἡρακλῆος,Δεινὸν ἀπὸ ςομάτων βαλέειν σιαλώδεα χυλὸν:Τὸν μὲν ἐδεξατο γαῖα, καὶ ἀνδράσι πῆμ᾿ ἐφύτευσε.Nomen regionis (inquit Steph.) est a Mariandyno quodam Aeolico. Populi Mariandyni. Inde Mariandynus tibicen pro inepto poeta aut scriptore, apud Aeschylum. Sic et Carica Musa, Eustath. in Dionys. Val. Flac. Argon. l. 4. v. 171.Et Marianlynum patrias penetravit ad urbes.Ptol. Mariandini. Melae l. 1. c. 2. Mariandynaei. Μεγαδινοὶ Xenophonti initio Κύρου παιδείας: Sed scribendum Μαριανδυνόι. Nic. Loydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.